- RATES
- RATESolim ad navigandum adhibitae. Plin. l. 7. c. 56. Nave primus in Graeciam ex Aegypto Danaus advenit: ante ratibus navigabatur, inventis in Mari Rubro inter Insulas, a Rege Erythra. Reperiuntur, qui Mysos et Tyoianos priores excogitâsse in Hellesponto putent, cum transirent adversus Thracas etc. Vide supra Navis. Sic autem dici consuevêre connexarum trabium compages, an a Graeco ῥέω, i. e. fluo, quod in aquis fluant; an a radendo, quod aquas radant; an quod ratae ac sirmae sint? Graecis χεδίαι, a facili ac tumultuaria structura. Sed et sequenti aevô earum, in exercitibus inprimis traiciendis, usus frequens, Ita Rhodanum Annibal cum exercitu superavit, apud Livium, l. 21. c. 27. Raptim caesa materia, ratesque fabricatae, in quibus equi virique et alia onera traicerentur. Hispani sine ulla mole in utres vestimentis coniectis ipsi cetris suppositis incubantes flumen transnatavêre. Et alius exercitus ratibus iunctis traiectus. Et pro longa nave nonnumquam. Vide multa apud Lil. Gyraldum voce Schedia, ut et infra aliquid in eadem etc. Hinc Ratitum seu Ratitus, veteribus Romanis quadrans appellatus est, quod in illo ac triente ratis, sicut in asse navis, figura expressa esset.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.